Naves Iovis
Olympianismos :: Practice :: Hymns
Page 1 of 1
Naves Iovis
13. Naves Iovis
24:FEB:2013
Nubes Iovis transeunt
— sicut naves albae
et sub Sole navigant
— super mare Terrae.
Aquas nubes inferunt
— lustrationibus Veris
hae et Terram eluunt
— agrosque Cereris.
Quoque post turbidinem
— formas ponunt primas
simulacra pingentes
— quietisque scenas.
Deos laudo, aeternum
— Qui Rationem servant,
Qui Sagacitatem ferunt,
— Qui pios vigilant,
Quia Illi pictam condunt
— in qua delibero
carmen meum Illis scriptum
— pollucto offero.
-Erodius
Olympianismos :: Practice :: Hymns
Page 1 of 1
Permissions in this forum:
You cannot reply to topics in this forum